[157]
hic nunc est quiddam1
quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo
Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae2 status
est ut omnis mihi cura et3 opera posita sit in hominum
periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et
quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum
eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum
Romanum transferre conentur. qua in lege est: '“qui coierit”,' quod quam late pateat videtis. '“convenerit”';
aeque incertum et infinitum4 est. '“consenserit”'; hoc vero
cum infinitum tum obscurum et occultum5. '“falsumve testimonium dixerit”'; quis de plebe Romana testimonium
dixit6 umquam cui non hoc periculum T. Attio auctore
paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si
hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem
umquam esse confirmo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.