[126]
quid igitur censores secuti sunt?
ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent
praeter sermonem atque famam. nihil se testibus, nihil
tabulis, nihil aliquo gravi1 argumento comperisse, nihil denique
causa cognita statuisse dicent. quod si ita fecissent,
tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret.
non utar exemplorum copia quae summa est, non rem
veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum
proferam. nuper hominem tenuem, scribam aedilicium,
D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium2 Q. Publicium
praetores et M. Plaetorium3 C. Flaminium aedilis
curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem
isti censores aerarium reliquissent4. cum enim in homine
nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo
statutum esset, quaerendum esse duxerunt5.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.