previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [13] ad eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatus1 ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad2 insequentem, id est ad periculi3, non ad victoriae societatem. itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit. [14] ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimum4 et probatissimum5 omnibus delegisti pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterere6; ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. quae quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris. [15]

is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi te7 suae interficere voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas8, suspicari profecto9 non potes. Vt enim omittam cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen exstinguere, cuius10 ferocitatis victorem orbis terrae11 non extimescere, cuius tam inhumani et ingrati animi12, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniriut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos13, omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? quonam14 ille modo cum regno, cum domo15, cum coniuge, cum carissimo16 filio distractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam cogitato?


1 evocatus γ: vocatus αβ

2 non ut ad αa: non ad βh: non ut g

3 periculi αBDa: -culum Egh

4 ex civibus fid. γ

5 et probat. om. γ (et prob. omnibus del. Garat.

6 uterere αDE: -ris B: -remini γ

7 te hoc loco hab. αβ, ante domi (domui a) γ, post suae Cassiod. ii. 543, Mart. Cap. Rhet. L. p. 468

8 iudices β

9 prof. suspicari γ

10 cuius tantae a

11 terrae α: terrarum βγ

12 animi om. α

13 omnis socios, omnis lib. pop. γ

14 quonam BDg: quoniam Cαah: quomodo E

15 cum domo om. γ

16 carissimo CαDE: clarissimo Bγ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: