previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfecta1, continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? at eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri2 magnum fuit? cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc3 isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus4 inspectante exercitu accepit. quod cum praesens Deiotarus regio5 animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti. [20] obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos6 illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. num quae trepidatio, num qui7 tumultus, num quid nisi modeste8, nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere? [21] 'in posterum' inquit 'diem distulit ut, cum in castellum9 ventum esset, ibi cogitata perficeret.' non video causam loci mutandi10, sed tamen acta res criminose est. 'cum' inquit 'vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. at te eadem tua11 fortuna servavit: in cubiculo12 malle dixisti.' di te perduint13, fugitive! ita non14 modo nihili et15 improbus, sed fatuus et16 amens es. quid? ille signa aenea in balneo17 posuerat, quae e balneo in cubiculum transire18 non possent? habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. 'Horum' inquit 'eram conscius.' quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat19 ab20 se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare21? [22] 'et fratres meos,' inquit, 'quod erant conscii, in vincla22 coniecit23.' cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis?


1 re illo... perfecta CαBD: rex illo... perfecta re Eγ

2 retineri CA: retine H: retinere cett.

3 illuc illuc istum C1: istum illuc H

4 P. Afr. Cα

5 regio gh: et Cα: et regio a: regio et β

6 illum ante oculos β

7 quae (qua a)... qui CHβa: quid... quid AVg: ei quã... quid h (quid trepidationis coni Halm

8 modeste β: modo Cα: moderate γ

9 castellum Luceium (Lucc. H) add. codd., ego delevi, cf. § 17

10 mut. loci β

11 eadem tua Cαβ: illa tua g: eadem tua illa ah

12 in cubiculum (-lo D1) te ire malle βa

13 perduint BD: -dunt CHVE: -dent A: -dant γ

14 non ita Cα

15 nihili et scripsi: nihil sed D1: nequam et D2γ: om. αBE

16 improbus et fatuus, sed etiam (eiam D1) amens β

17 in balneo α: in insidiis (in sup. lin. in β) βγ

18 transire (-ent AV) Cαgh: transferri βa

19 haberet γ

20 ab Cα: a βγ

21 indicare Victorius: iud. CAV: uind. βah: diud. H

22 vincla CαD: vincula cett. (ita l. 14)

23 coegit Cα

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: