[49]
age, sit ita factum: quae causa fuit1 cur Romam
properaret, cur in noctem se coniceret2? quid adferebat
festinationis3 quod heres erat? primum nihil erat4 cur properato
opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod
ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam
mane5 venisset? atqui6 ut illi nocturnus ad urbem adventus
vitandus potius quam expetendus7 fuit, sic Miloni, cum insidiator
esset, si illum ad urbem noctu8 accessurum sciebat,
subsidendum atque exspectandum fuit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.