[18]
itaque in eadem ista Appia1 cum ornatissimum equitem
Romanum P. Clodius2 M. Papirium occidisset, non fuit illud
facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis
equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae3 nomen
quantas tragoedias excitat! quae4 cruentata antea caede
honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro
usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta
est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus
est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn.
Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti
sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit
senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure
legum iudiciorumque texit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.