[40]
tum1 se Milo continuit et P. Clodium in iudicium
bis, ad vim numquam vocavit. quid? privato Milone
et reo ad populum accusante P.2 Clodio, cum in Cn. Pompeium
pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum
non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit?
nuper vero cum M.3 Antonius summam spem salutis bonis
omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus
rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam
beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret,
qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se
ille fugiens in scalarum tenebras4 abdidisset, magnum Miloni
fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M.5 vero
Antoni maxima gloria?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.