[58]
dixit enim hic idem qui
semper omnia1 constanter et fortiter, M.2 Cato, et3 dixit in
turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata
est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos
fuisse qui domini caput defendissent. quod enim
praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam
fidelibus servis, propter quos vivit? etsi id quidem non
tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus
suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt4
conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.
hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat
quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum
praemium persolutum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.