[99]
haec
tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec
ego tecum, Milo: 'te quidem, cum isto animo sis1, satis
laudare non possum, sed, quo est ista2 magis divina virtus,
eo maiore a te dolore divellor. nec vero, si mihi eriperis3,
reliqua est illa saltem4 ad consolandum querela5 ut eis6
irasci possim a quibus tantum volnus accepero. non enim
inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male
aliquando de me meriti, sed semper optime.' nullum mihi
umquam, iudices7, tantum dolorem inuretis—tametsi8 quis
potest esse tantus?—sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar
quanti me semper feceritis. quae si vos cepit9 oblivio10
aut si in me aliquid offendistis, cur non id in11 meo
capite potius luitur quam Milonis? praeclare enim vixero,
si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.
nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.