[85]
relinquitur illud quod vociferari non destitit,
non debuisse, cum praetor esset, suum negotium agere
aut mentionem facere hereditatis. maximas audio tibi,
L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua
eximia liberalitate maximisque beneficiis in tuos venisse
hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio
obtineres. si quis eas suas esse dixisset, concessisses?
tu, T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu
amittes, an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis?
at istius hereditatis iam globulo praetore Flacci nomine
petita possessio est. non igitur impressio, non vis, non
occasio, non tempus, non imperium, non secures ad
iniuriam faciendam Flacci animum impulerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.