[36]
nam illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae
sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum
Syria, alter citeriorem. qui ulteriorem, omnia illa de quibus
disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere1
legem quam2 esse legem neget, et, quae pars provinciae sit
cui non possit intercedi, hanc3 se avellere, quae defensorem
habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a
populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id
senator properet auferre. alter belli Gallici rationem habet4,
fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam
quoque servat; praefinit enim successori diem. quamquam5
mihi nihil videtur alienius6 a dignitate disciplinaque maiorum
quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam
debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur.
fuerit toto in consulatu sine provincia cui fuerit,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 se tenere Madv.: sentire P rell. praeter HGEbς (se scire): se tueri Kays.: se sancire Halm: se sciscere Harl. 2681: se servare Weber
2 quam om. P1
3 hanc HGEbς: an P rell: eam Baiter
4 habet et Pluygers
5 Quamquam scripsi: quae P2 rell. (om. P1 nulla indic. lacunae): Quo ut Manut. ita bk: Atqui Lamb.
6 alienius Madv.: minus codd. (§ 19) (minus... dissidere quam Hbk)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.