[12]
quid?
qui se etiam nunc subsidiis patrimoni aut amicorum liberalitate
sustentant, hos perire patiemur? an si qui frui publico
non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem
is frui non sinit qui est, etiam si non appellatur, hostis, huic
ferri auxilium non oportet? retinete igitur in provincia
diutius eum qui de sociis cum hostibus, de civibus cum
sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam
conlegam putet, quod ille vos tristitia vultuque deceperit,
ipse numquam se minus quam erat nequam esse simularit.
Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore
perfecisse ne C. Gabinius1 unus omnium nequissimus existimaretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.