[5]
iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et
durissima conquisitione conlectus omnis interiit1. Magno
hoc dico cum dolore: miserandum in modum milites populi
Romani capti necati deserti dissipati sunt, incuria fame
morbo vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum,
scelus imperatoris2 in patriam exercitumque expiatum3 esse
videatur. atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus
finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et
quietam, tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio
per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur;
quae nunc consulari imperio4 atque exercitu ita vexata est
vix ut se possit diuturna pace recreare; cum interea quis
vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem
pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, vectigal ac portorium
Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conversum,
urbem Byzantiorum vobis atque huic imperio fidelissimam
hostilem in modum esse vexatam? quo ille, postea
quam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere
potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit
quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros
cupiditatum suarum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.