previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[267] at puer ascanius prudenter exitum Aeneae et ostendit et tacuit dicendo filium postea regnaturum. aut quia maior cura Veneri de nepote ut in X. “liceat superesse nepotemet iterum ibihunc tegere” . cui nunc cognomen ivlo additur secundum Catonem historiae hoc habet fides: Aeneam cum patre ad Italiam venisse et propter invasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, in quo proelio periit Latinus. Turnum postea ad Mezentium confugisse eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Aeneas Turnusque pariter rapti sunt. migrasse postea in Ascanium et Mezentium bella, sed eos singulari certamine dimicasse. et occiso Mezentio Ascanium sicut I. Caesar scribit Iulum coeptum vocari, vel quasi ἰοβόλον, id est sagittandi peritum, vel a prima barbae lanugine quam ἴουλον Graeci dicunt, quae ei tempore victoriae nascebatur. sciendum est autem hunc primo Ascanium dictum a Phrygiae flumine Ascanio, ut esttransque sonantem Ascanium” ; deinde Ilum dictum a rege Ilo, unde et Ilium, postea Iulum occiso Mezentio: de quibus nominibus hoc loco dicit 'at puer Ascanius cui nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat'. ab hac autem historia ita discedit Vergilius, ut aliquibus locis ostendat, non se per ignorantiam, sed per artem poeticam hoc fecisse, ut illo locoquo magis Italia mecum laetere reperta” : ecce ἀμφιβολικῶς dixit, ostendit tamen Anchisen ad Italiam pervenisse. sic autem omnia contra hanc historiam ficta sunt, ut illud ubi dicitur Aeneas vidisse Carthaginem, cum eam constet ante LXX. annos urbis Romae conditam. inter excidium vero Troiae et ortum urbis Romae anni inveniuntur CCCXL. cognomen ivlo si proprie loqueretur, agnomen diceret, non cognomen, sed magis ad familiam respexit, quia omnis gens Iulia inde originem ducit. dicimus autem et nomen mihi est Cicero, utHecyra est huic nomen fabulae” , et Ciceronis, ut Sallustiuscui nomen oblivionis condiderant” , et Ciceroni, utcui Remulo cognomen erat” , et Ciceronem, utAeneadasque meo nomen de nomine fingo” . melius tamen est dativo uti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: