Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Seruilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam auerterant iter, ab Hannibale circumuenta.
[2]
eius rei fama uarie homines adfecit. pars occupatis maiore aegritudine animis leuem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam;
[3]
pars non id quod acciderat per se aestimare sed, ut in adfecto corpore quamuis leuis causa magis quam <in> ualido grauior sentiretur,
[4]
ita tum aegrae et adfectae ciuitati quodcumque aduersi inciderit, non rerum magnitudine sed uiribus extenuatis, quae nihil quod adgrauaret pati possent, aestimandum esse.
[5]
[p. 22014]itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, ciuitas confugit; et quia et consul aberat, a quo uno dici posse uidebatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti [nec dictatorem populus creare poterat],
[6]
quod nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creauit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum;
[7]
iisque negotium ab senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis uideretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe dimicandum esse ac penatibus quando Italiam tueri nequissent.