Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
priusquam satis certa consilia essent, repens
alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum
C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio
consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum
auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa.
eius rei fama varie homines affecit:
[2]
pars occupatis
maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam;
[3]
pars non id,
quod acciderat, per se aestimare, sed, ut in affecto
corpore quamvis levis causa magis quam in valido
[p. 70]
gravior sentiretur,
[4]
ita tum aegrae et adfectae civitati
quodcumque adversi incideret, non rerum magnitudine
sed viribus extenuatis, quae nihil, quod adgrauaret
pati possent, aestimandum esse.
[5]
itaque ad remedium
iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem
dicendum, civitas confugit. et quia et consul aberat
a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam
armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut
litteras mitti nec dictatorem populo creare poterat,
[6]
quod numquam ante eam diem factum erat, dictatorem
populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum
equitum M. Minucium Rufum;
[7]
iisque negotium abi
senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et
praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque
rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.