Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
L. Scipio cum multis nobilibus captiuis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus.
[2]
[p. 28035]et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem uolgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis uirtutis ueraeque laudis, paruum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat.
[3]
iam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque uelut consummatam eius belli gloriam spectabat.
[4]
itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare.
[5]
Masaesuliorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Noua Carthago est spectant.
[6]
foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod haud grauius ei sanctiusque quam uolgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides,
[7]
ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit.
[8]
quibus barbarus laetus et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia aduersae in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere adnuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano.
[9]
ita Laelius in id modo fide ab rege accepta tutum aduentum fore, ad Scipionem redit.
[10]
magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis.
[11]
[p. 28036]dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam non aliter posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano Carthagine Noua, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat,
[12]
ad praesidium Hispaniae relictis ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuuante uento, in Africam traiecit.
[13]
forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus portum inuectus, ancoris positis terrae applicaret naues cum conspectae duae quinqueremes,
[14]
haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naues expedientium fecerunt.
[15]
percussa enim ex alto uela paulo acriori uento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur;
[16]
nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.