previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus Aetolos desertos ab Romanis, cui uni fidebant auxilio, quibus uoluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem. [2] quod nisi omni ui perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis nauibus, haud paruum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset. [3] uixdum pace facta nuntius regi uenit Romanos Dyrrachium uenisse Parthinosque et propinquas alias gentes motas esse ad spem nouandi res Dimallumque oppugnari. [4] eo se auerterant Romani ab Aetolorum quo missi erant auxilio, irati quod sine auctoritate sua aduersus foedus cum rege pacem fecissent. [5] [p. 29025]ea cum audisset Philippus ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim nauibus in Aetoliam ad uisendas res pacemque si posset turbandam. [6] Philippus agros Apolloniatium uastauit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit; quem postquam quietum muros tantummodo tueri uidit, [7] nec satis fidens uiribus ut urbem oppugnaret et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis nouo certamine odiis in regnum se recepit. [8] per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum uoluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, [9] satis confidere conuenturam eam adfirmantes si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano uenisset. [10] facile impetratumneque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animusut in Epirum transiret. [11] [p. 29026]Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Aeropo et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. [12] adfuit conloquio Amynander Athamanum rex, et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus praetor uerba facit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano ut finem belli facerent darentque eam Epirotis ueniam. [13] P. Sempronius condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet. [14] in eas condiciones cum pax conueniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei Boeoti Thessali Acarnanes Epirotae: ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei Messenii Athenienses. [15] haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae donec Romam mitterentur legati ut populus in has condiciones pacem iuberet; [16] [p. 29027]iusseruntque omnes tribus, quia uerso in Africam bello omnibus aliis in praesentia leuari bellis uolebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (57 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.37
  • Cross-references to this page (46):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Messenii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nabis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parthini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pax
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phoenice
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prusias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sempronsus Tuditanus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessali
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeropus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amynander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apolloniatae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bargullum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Boeoti
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Darda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dimalum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dyrrhachium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epirotae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eropus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eugenium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ilienses
    • Harper's, Phoenīcé
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CRE´PIDA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SO´LEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BARGULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DIMALLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DYRRHA´CHIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PARTHE´NI PARTHI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHOENI´CE
    • Smith's Bio, Amynander
    • Smith's Bio, Nabis
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
    • Smith's Bio, Pleuratus
    • Smith's Bio, Pru'sias I.
    • Smith's Bio, Scerdilaidas
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: