previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. Neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus Aetolos desertos ab Romano, cui [p. 500] uni fidebant, auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem. [2] quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset. [3] vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse, Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse ad spem novandi res, Dimallumque oppugnari. [4] eo se verterant Romani ab Aetolorum, quo missi erant, auxilio, irati, quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent. [5] ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat, misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas res pacemque, si posset, turbandam. [6] Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit; [7] quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus, ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum * se recepit. [8] per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, [9] satis confidere conventuram eam adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset. [10] facile impetratumneque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus—, ut in Epirum transiret. [11] Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Aeropo et Derda et Philippo Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. [12] adfuit conloquio Amynander Athamanum rex et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus praetor verba fecit [p. 501] et petit simul ab rege et ab imperatore Romano, ut finem belli facerent darentque eam Epirotis veniam. [13] P. Sempronius condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet. [14] in has condiciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes, Epirotae, ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenienses. [15] haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae, donec Romam mitterentur legati, ut populus in has condiciones pacem iuberet. [16] iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus aliis in praesentia levari bellis volebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (57 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.37
  • Cross-references to this page (46):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Messenii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nabis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parthini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pax
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phoenice
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prusias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sempronsus Tuditanus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessali
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeropus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amynander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apolloniatae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bargullum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Boeoti
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Darda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dimalum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dyrrhachium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epirotae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eropus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eugenium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ilienses
    • Harper's, Phoenīcé
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CRE´PIDA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SO´LEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BARGULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DIMALLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DYRRHA´CHIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PARTHE´NI PARTHI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHOENI´CE
    • Smith's Bio, Amynander
    • Smith's Bio, Nabis
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
    • Smith's Bio, Pleuratus
    • Smith's Bio, Pru'sias I.
    • Smith's Bio, Scerdilaidas
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: