previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, [2] Ap. Claudius Crassus, nepos decemuiri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse: [3] 'neque nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse. [4] quorum alterum neque nego neque infitias eonos, ex quo adsciti sumus simul in ciuitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter quas nos esse uoluistis dici uere posset: [5] illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro uniuersa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem aduersa quis putet, nihil nos neque priuatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra utilitatem uestram, etsi quaedam contra uoluntatem fuerint, uere referri posse. [6] [p. 6064]an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera ciuitate sciam, [7] reticere possim L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae nouem annis quibus regnant sumpsisse, ut uobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse? [8] '"sub condicione" inquit, "nos reficietis decimum tribunos." quid est aliud dicere "quod petunt alii, nos adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus"? [9] sed quae tandem ista merces est qua uos semper tribunos plebis habeamus? "ut rogationes" inquit, "nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis." obsecro uos, [10] Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum ciuem succlamare "bona uenia uestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, [11] antiquare alias." "non" inquit, "licebit tu de fenore atque agris quod ad uos omnes pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, uideas; aut omnia accipe, aut nihil fero"; [12] [p. 6065]ut si quis ei quem urgeat fames uenenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut mortiferum uitali admisceat. ergo si esset libera haec ciuitas, non tibi frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis"? quid? si tu non tuleris quod commodum est populo accipere, nemo erit qui ferat? [13] illud si quis patricius, si quis, quod illi uolunt inuidiosius esse, Claudius diceret "aut omnia accipite, aut nihil fero", quis uestrum, Quirites, ferret? [14] nunquamne uos res potius quam auctores spectabitis sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur aduersis accipietis? [15] at hercule sermo est minime ciuilis; quid? rogatio qualis est, quam a uobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. "consules" inquit, "rogo ne uobis [16] quos uelitis facere liceat." an aliter [rogat] qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem uobis permittit? [17] si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare? [18] hocine est in commune honores uocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius uenis, nisi partem petendo totum traxeris? [19] [p. 6066]"timeo" inquit, "ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium." quid est dicere aliud "quia indignos uestra uoluntate creaturi non estis, necessitatem uobis creandi quos non uoltis imponam"? [20] quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se non suffragio creatum dicat?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: