previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. alia bella opportune quieuere: Ueliterni coloni gestientes otio quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursauere et Tusculum oppugnare adorti sunt; [2] eaque res Tusculanis, ueteribus sociis, nouis ciuibus, opem orantibus uerecundia maxime non patres modo sed etiam plebem mouit. [3] remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita; creatique tribuni militum L. Furius A. Manlius Ser. Sulpicius Ser. Cornelius P. et C. Ualerii. haudquaquam tam oboedientem in dilectu quam in comitiis plebem habuere; [4] ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo summouere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere; [5] obsidebanturque haud paulo ui maiore Uelitrae quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere; [6] [p. 6057]ante noui creati sunt tribuni militum, Q. Seruilius C. Ueturius A. et M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius. nihil ne ab his quidem tribunis ad Uelitras memorabile factum. [7] in maiore discrimine domi res uertebantur. nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octauum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat; [8] et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi uocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant: [9] Uelitris in exercitu plebis magnam partem abesse; in aduentum militum comitia differri debere, ut uniuersa plebes de suis commodis suffragium ferret. [10] Sextius Liciniusque cum parte collegarum et uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu tractandi animos plebis, primores patrum productos interrogando de singulis, quae ferebantur ad populum, fatigabant: [11] auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi diuiderentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret ut singuli prope trecentorum ciuium possiderent agros, plebeio homini uix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager? [12] [p. 6058]an placeret fenore circumuentam plebem, [ni] potius quam sortem [creditum] soluat, corpus in neruum ac supplicia dare et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri uinctis nobiles domus et, ubicumque patricius habitet, ibi carcerem priuatum esse?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: