previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit. [2] lenis ab tergo cliuus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo suppeditabat, aliquot ualidas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi uallo appropinquasset hostis, erumperent. [3] Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit; uersus itaque in uictorem terror et nouo hoste et supina ualle Romanam inclinauit aciem. [4] instant Uolsci recentes qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae ueterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, [5] [p. 6040]cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis 'haec est' inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis? uestra illa temeritas, uestra ignauia haec est. [6] secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et quod ductu meo soletis uincite. quid uallum et castra spectatis? neminem uestrum illa nisi uictorem receptura sunt'. [7] pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obuertique aciem uiderunt in hostem et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate uenerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in uicem totam alacri clamore peruasit aciem. [8] neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigandoad quam rem leuiorem auctorem eum culpae societas feceratsed ab imperio totus ad preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent: [9] 'abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque uestra fortuna suam gloriam uidet; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam.' [10] optimum uisum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna inuadere hostem. eunt insignes armis animisque qua premi parte maxime peditum copias uident. nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi. [11] [p. 6041]sensit ergo euentus uirtutis enixae opem et Uolsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in ueram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Furius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: