Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
circumspectare tum patriciorum vultus plebei et
inde libertatis captare auram, unde servitutem timendo
in eum statum rem publicam adduxerant.
[2]
primores
patrum odisse decemviros, odisse plebem; nec probare,
quae fierent, et credere haud indignis accidere; avide
ruendo ad libertatem in servitutem elapsos iuvare nolle,
cumulari quoque iniurias,
[3]
ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium veniant.
[4]
iam et processerat pars maior anni, et duae tabulae legum ad prioris anni decem tabulas erant adiectae,
nec quicquam iam supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei
publicae opus esset.
[5]
expectabant, quam mox consulibus creandis comitia edicerentur. id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam repararent, cum
interim mentio comitiorum nulla fieri.
[6]
et decemviri,
qui primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se ostentaverant plebei, patriciis iuvenibus saepserant latera. eorum catervae tribunalia obsederant.
[7]
hi ferre agere plebem plebisque res, cum
fortuna, quidquid cupitum foret, potentioris esset.
[8]
et
[p. 177]
iam ne tergo quidem abstinebatur: virgis caedi, alii
securi subici, et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum
donatio sequi domini supplicium. hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae,
sed propalam licentiam suam malle quam omnium
libertatem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.