Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
magna victoria laetaque Romae fuit.
[2]
litteris
adlatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt,
plurimi dextrae alae, in quam primo impetu vis hostium
ingens illata est.
[3]
quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quae
Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem
exercitum a praetore accepit.
[4]
consul alter cum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat.
[5]
ab
classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae
cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos
[p. 21]
sociis spem ingentem attulerant.
[6]
nam et terrestres
ab Corintho quae per Megara incursiones in agros
fieri solitae erant non fiebant,
[7]
et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed etiam
omnis maritumos agros Atheniensibus fecerant, non
modo Sunium superare sed ne extra fretum Euripi
quidem committere aperto mari se audebant.
[8]
supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae
tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse
maioris etiam rei fortuna oblata est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.