Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
Philippus iam suis vallo appropinquantibus receptui cani
iussit; fatigatos enim equos virosque non tam proelio
quam itineris simul longitudine, simul praepropera
celeritate habebat.
[2]
itaque turmatim equites, in vicem
manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere
iubet,
[3]
alios in statione armatos retinet, opperiens agmen
peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
[4]
quod ubi advenit, et ipsis imperatum, ut statutis signis
armisque ante se positis raptim cibum caperent binis
ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
interim eques cum levi armatura paratus instructusque
stetit, si quid hostis moveret.
[5]
Aetoli—iam enim
et quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat
se in castra—ut defensuri munimenta circa portas
vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi
feroces ex tuto spectabant.
[6]
postquam mota signa
Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque
instructi coepere, repente omnes relictis stationibus
per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra
Athamanum perfugiunt. multi in hac quoque tam
trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum.
[7]
Philippus,
si satis diei superesset, non dubius, quin Athamanes
quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde
per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in
proxima planitie consedit prima luce insequentis diei
hostem adgressurus.
[8]
sed Aetoli eodem pavore, quo
sua castra reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt.
maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes
itinerum periti summis montibus per calles ignotas
sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt.
[9]
non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen
misit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.