Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero
haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si
per aliquot noctes secubuisset:
[2]
religionis se causa, ut
voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. id ubi mulier audivit, perturbata "dii meliora!" inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id
faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque,
qui id suasissent.
[3]
admiratus cum verba tum perturbationem [p. 10] tantam adulescens parcere exsecrationibus
iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse.
"vitricus ergo" inquit "tuus—
[4]
matrem enim insimulare forsitan fas non sit—pudicitiam famam spem
vitamque tuam perditum ire hoc facto properat."
[5]
eo
magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem
veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae
comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo
accessisse.
[6]
scire corruptelarum omnis generis eam
officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti.
[7]
ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque
symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne
vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.
[8]
orare inde atque obsecrare, ut eam rem
quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret,
ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda
essent.
[9]
neque ante dimisit eum, quam fidem dedit
adulescens ab his sacris se temperaturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.