Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
minus tamen esset, si
flagitiis tantum effeminati forent—ipsorum id magna
ex parte dedecus erat—, a facinoribus manus, mentem
a fraudibus abstinuissent:
[2]
numquam tantum malum in
re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens.
quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote
ortum esse.
[3]
necdum omnia, in quae coniurarunt, edita
facinora habent. adhuc privatis noxiis, quia nondum
ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum.
iam maius est, quam ut capere id privata fortuna
possit:
[4]
ad summam rem publicam spectat. nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit. nunc
illi vos singuli universos contionantes timent: iam ubi
vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint,
consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie:
tum singulis vobis universi timendi erunt.
[5]
optare igitur
unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus
fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem
[p. 16]
abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium
et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
[6]
ne quis
etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus.
nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio.
ubi deorum numen praetenditur sceleribus,
[7]
subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini
iuris aliquid immixtum violemus. hac vos religione
innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant.
[8]
quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus
datum, uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent.
[9]
iudicabant
enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris
nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non
patrio sed externo ritu sacrificaretur.
[10]
haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos
vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis.
[11]
omnia diis propitiis
volentibusque ea faciemus; qui quia suum numen
sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant,
ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt.
[12]
senatus quaestionem extra ordinem
de ea re mihi collegaeque meo mandavit. nos, quae
ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus.
[13]
vos quoque aequum est, quae
vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod
imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid
fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.