Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. Minus aequis animis auditus est Scipio,
quia volgatum erat,
si apud senatum non obtinuisset
ut provincia Africa sibi decerneretur,
ad populum extemplo laturum.
[
2]
itaque Q.
Fulvius,
qui consul quater et censor1 fuerat,
postulavit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de provinciis decernerent,
staturusque eo esset quod censuissent,
an ad populum laturus.
[
3]
cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum,
tum
Fulvius:
[
4]
“
non ego ignarus quid responsurus
facturusve esses quaesivi,
quippe cum prae te feras
temptare te2 magis quam consulere senatum,
et ni provinciam tibi quam volueris extemplo decernamus,
paratam rogationem habeas.
itaque a vobis,
[
5?]
tribuni
plebis,
postulo “
inquit”
ut sententiam mihi ideo non
dicenti quod,
etsi3 in meam sententiam discedatur,
non sit ratum habiturus consul,
auxilio sitis.”
[
6]
inde altercatio orta,
cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco
[p. 190]
senator4 rogatus sententiam diceret.
[
7]
tribuni ita5 decreverunt: “
si consul senatui de provinciis permittit,
stari eo quod senatus censuerit placet,
nec de ea re ferri ad populum patiemur;
si non permittit,
qui de ea re sententiam recusabit dicere auxilio erimus.”
[
8]
consul diem ad conloquendum cum conlega petit;
postero die permissum senatui est.
provinciae ita
decretae:
alteri consuli Sicilia et triginta rostratae
naves quas C.
Servilius superiore anno habuisset;
permissumque ut in Africam,
si id e re publica esse
censeret,
traiceret;
[
9]
alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu,
quem6 (
mallet).
L.
Veturius
et Q.
Caecilius sortirentur inter se compararentve uter
in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset
rem gereret,
[
10?]
imperiumque in annum prorogaretur cui
ea provincia evenisset.
et ceteris,
praeter consules
praetoresque,
7 qui exercitibus provinciisque praefuturi erant8 prorogata imperia.
[
11]
Q.
Caecilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret.
[p. 192]
[
12]
ludi deinde Scipionis magna frequentia et favore9 spectantium celebrati.
legati Delphos ad donum ex
praeda Hasdrubalis portandum missi M.
Pomponius
Matho et Q.
Catius.
tulerunt coronam auream
ducentum pondo et simulacra spoliorum ex10 mille pondo argenti facta.
11
[
13]
Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset,
ut voluntarios
ducere sibi milites liceret tenuit et,
[
14?]
quia inpensae
negaverat rei publicae futuram classem,
ut quae ab
sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet.
etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti:
[
15]
caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis,
Populonenses ferrum,
Tarquinienses lintea in vela,
Volaterrani interamenta12 navium et frumentum,
Arretini tria milia scutorum,
[
16?]
galeas totidem,
pila
gaesa hastas longas,
milium quinquaginta summam
pari cuiusque generis numero expleturos,
[
17?]
secures rutra
falces alveolos molas,
quantum in quadraginta longas
naves opus esset,
tritici centum et viginti milia
modium,
et in viaticum decurionibus remigibusque
conlaturos;
[
18]
perusini Clusini Rusellani abietem in
fabricandas naves et frumenti magnum numerum;
[p. 194]
abiete et13 ex publicis silvis est usus.
[
19]
umbriae populi14 et praeter hos Nursini15 et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti.
marsi Paeligni Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt.
[
20]
camertes cum aequo foedere
cum Romanis essent,
cohortem armatam sescentorum
hominum miserunt.
[
21]
triginta navium carinae,
viginti
quinqueremes,
decem quadriremes,
cum essent
positae,
ipse ita institit operi ut die quadragesimo
quinto quam ex silvis detracta materia erat naves
instructae armataeque in aquam deductae sint.