previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. " Quid tamen," inquit, " prohibet in unum virtutem voluptatemque confundi et ita effici summum bonum, ut idem et honestum et iucundum sit ?" Quia pars honesti non potest esse nisi honestum, nec summum bonum habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori. [2] Ne gaudium quidem quod ex virtute oritur, quamvis bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam laetitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur ; sunt enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia. [3] Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quicquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub iugum mittit. Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna; sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis. [4] Non das virtuti fundamentum grave, immobile, sed iubes illam in loco volubili stare ; quid autem tam volubile est, quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas ? Quomodo hic potest deo parere et quicquid evenit bono animo excipere [p. 138] nec de fato queri casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur ? Sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit. [5] Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus1 nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat ; escendere autem illo sola virtus potest. Illius gradu clivus iste frangendus est ; illa fortiter stabit et quicquid evenerit feret non patiens tantum sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret volnera, numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem ; habebit illud in animo vetus praecep- tum : deum sequere ! [6] Quisquis autem queritur et plorat et gemit, imperata facere vi cogitur et invitus rapitur ad iussa nihilo minus. Quae autem dementia est potius trahi quam sequi! Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest2 aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis,—morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia. Quicquid ex universi constitutione patiendum est, magno [p. 140] suscipiatur animo. [7] Ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia nec perturbari iis, quae vitare non est nostrae potestatis. In regno nati sumus ; deo parere libertas est.

1 timori sit aditus A5 : timoris ita ditus A1: timori est Gertz : timorist Hermes : timori sit Bourgery.

2 quod dest (deest) Hermes after Madvig: quod est A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: