Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
Tum ille:
'Istuc quidem considerabo, nec vero sine
te. sed de te ipso quid est' inquit “quod audio?”
“Quanam” inquam “de re?”
VA. “Relictam a te veterem Academiam”1 inquit, “tractari autem novam.”
“Quid ergo” inquam “Antiocho id magis licuerit
nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova,
quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima
quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo,2 magnus vir ut tu existimas3 ipse, †negaret4 in libris, quod coram etiam ex
ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque
eorum qui ita putarent coarguit.”
VA. “Est” inquit “ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.”5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.