Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
Nobis autem primum
etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo
adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam
ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius
omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit.
ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi
non possunt iis quae possunt1 (si modo ea sunt
quaedam; iam enim videbimus), ut tam2 in praecipitem
locum non debeat se sapiens committere. Sin autem
omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero
et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari,
effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid
opinaturum esse sapientem. 'Neutrum' inquies 'illorum' nitamur3. Nitamur igitur nihil posse percipi;
etenim de eo omnis est controversia.
22.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.