previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X Curatio symptomatum febrium.

Considerandum etiam est, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant; id est num caput doleat, num [p. 92] lingua aspera, num praecordia intenta sint. Si capitis dolores sunt, rosam cum aceto miscere oportet, et in id ingerere: deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent; ex his invicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam iisdem lanam succidam imponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. [2] Si ista parum juvant, teri potest vel iris arida, vel nuces amarae, vel quaelibet herba ex refrigerantibus: quorum quidlibet ex aceto impositum, dolorem minuit; sed magis aliud in alio. Juvat etiam panis cum papavere injectus; vel cum rosa cerussa, spumave argenti. Olfacere quoque vel serpyllum, vel anethum, non alienum est. At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia; ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat: deinde, ubi prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et humida veniendum est; ut ea, quae remanserint, discutiant. [3] Notae vero inflammationis sunt quatuor, rubor et tumor, cum calore et dolore. Quo magis erravit Erasistratus, qui febrem nullam sine hac esse dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc enim statim ipsa febris solvet. At si neque inflammatio, neque febris, sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet. [4] Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida: deinde ungenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa reprimit, simulque siccescere non sinit. At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adjectum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: