previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem obseruationes desiderant et nouae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in grauem, neque ex graui in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in grauem prima hieme, ex graui in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. [2] Neque ex multa uero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est. Periclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labor sine graui noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid uolet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius uel puer uel senex quam insuetus homo sustinet. [3] Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur: tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam * in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, surgere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laborauit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. [4] Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulauerunt, si balneum non est, calido loco uel in sole uel ad ignem ungui atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui leniterque perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fouere. Balineum his feruens idoneum non est. [5] Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum. [6] Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moueat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. [7] A balineo quoque uenientibus Asclepiades inutilem eam iudicauit; quod in iis uerum est, quibus aluus facile nec tuto resoluitur quique facile inhorrescunt; perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse. [8] Solet etiam prodesse post uarium cibum frequentesque dilutas potiones uomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo uinum bibendum est, raro balineo utendum. Leuatque lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem nouum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit. [9] Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat. [10] Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum inuoluto sedere, donec insudet; tum ungui, deinde lauari; cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere. [11] Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere. Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leuiorem: si sine uomitu nausea fuerit, uel abstinere uel post cibum uomere. [12] Qui uero toto die uel in uehiculo uel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, dein cena exigua prodesse consuerunt. Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.

[13] Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, alii obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta aluus exercet. Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet. [14] Tenuis uero homo inplere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens siccare, siccus madefacere; itemque aluum firmare is, cui fusa, soluere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.

[15] Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum; contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. [16] Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, uigilia; somnus nimium uel breuis uel longus, per aestatem durum cubile; cursus, multa ambulatio, omnisque uehemens exercitatio; uomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae; et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.

[17] Cum uero inter extenuantia posuerim uomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Reiectum esse ab Asclepiade uomitum in eo uolumine, quod DE TVENDA SANITATE composuit, uideo; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo uorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem uolumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis ualentibus medicamentis fiunt. [18] Sed haec tamen summouenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior obseruatio adhibenda.

[19] Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae plus et capitis grauitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium se replerunt, uel parum concoxerunt. Nam siue plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet: siue[ro] corruptum est, nihil commodius est quam id, qua uia primum expelli potest, eicere. [20] Itaque ubi amari ructus cum dolore et grauitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui uel caelum uel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non uomuerunt, dolor praecordia infestat. [21] Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit.—Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum ualetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui ualere et senescere uolet, hoc cottidianum habeat. [22] Qui uomere post cibum uolt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae uel salis uel mellis paulum adicere. At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. [23] Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint. Qui uomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lauari et in balneo sudare. [24] Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.

[25] Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi uenter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuuare possunt quies et inedia * * * , quae per illas maxime eueniunt? Qui deicere uolet, primum cibis uinisque utetur is, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. [26] Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.

[27] Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa; si post cibum est, balneum, uinum austerum. Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.

[28] Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et uehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae ueniunt ex locis frigidis et pluuiis et inriguis. [29] Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens.

[30] Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies. [31] Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod uentrem uomitus solutum conprimit, compressum soluit; itemque conprimit is uomitus, qui statim post cibum est, soluit is, qui tarde superuenit.

[32] Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lauatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes mouent. [33] Iuuenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest. Quibus iuuenibus fluxit aluus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute soluitur. Melior est autem in iuuene fusior, in sene adstrictior.

[34] Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse conuenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis uenter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est uel calorem mouentibus. Venus tum non aeque perniciosa est. [35] At uere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est. [36] Aestate uero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent. Vt saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. [37] Per autumnum propter caeli uarietatem periculum maximum est. Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo uero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere. [38] Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec sed consummatio omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo conuenit. [39] Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate uero neque autumno utilis uenus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (50 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: