previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheragraue esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit. [2] Sub diuo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, uitiosa pars maxime sentit.

[3] Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro. [4] Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremoresque nascuntur. At prodest iuuenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cauetur. [5] Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant. Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam mouet. [6] Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit. Minime uero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque uitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: