previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Proximum est, ut de iis dicam, qui PARTES aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, ueste uelare; ad cutem tonderi. Vtileque lunam uitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum * * . [2] Si cui capilli sunt, cottidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem uitare solis ardorem, maximeque post cibum et uinum; potius ungui quam lauari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum uenit, sub ueste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum transire in caldarium; ubi sudauit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida. diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, nouissime detergere et unguere. [3] Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad ceruices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisue partibus noceat, defluentem subinde manibus [ad os] regerere. [4] Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic adsidue uinum dilutum leue quam aquam magis expedit, ut, cum caput grauius esse coeperit, sit quo confugiat. [5] Eique ex toto neque uinum neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in uicem adsumitur. Scribere, legere, uoce contendere huic opus non est, utique post cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen uomitus alienus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: