Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
horum aetati successit Isocrates, qui praeter
ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam,
Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas1
mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum
[p. 2014]
concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et
Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba
iunxisse2, Theodorus3 autem praefractior nec satis, ut ita
dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus
numeris explere sententias; in quo cum doceret eos
qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt,
domus eius officina habita eloquentiae est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.