This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
praetoria inde comitia habita. P. Manlius Uolso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt.
[2]
[p. 26042]forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio nisi interpellatus ordo comitiorum esset collegam absentem daturus fuisse uidebatur populus, mortuum in Sicilia esse.
[3]
ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio praetore senatus decreuit ut in perpetuum uouerentur.
[4]
eodem anno prodigia aliquot uisa nuntiataque sunt. in aede Concordiae Uictoria quae in culmine erat fulmine icta decussaque ad Uictorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit;
[5]
et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tacta, et in foro Subertano sanguinis riuos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluuisse, et Reate mulam peperisse.
[6]
ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et nouendiale sacrum.
[7]
sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt nouique suffecti: in locum M'. Aemili Numidae decemuiri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Liuius, in locum Sp. Caruili Maximi auguris M. Seruilius.
[8]
[p. 26043]T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis quod exta perperam dederat flamonio abiit.