previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[505] tum foribus divae instans praecipue foribus. et hoc loco distinguendum est; magno enim studio et labore templorum fores fiebant, quas quibusdam insignibant historiis, utin foribus letum Androgei” , itemin foribus pugnam ex auro solidoque elephanto” . quamvis quidam iungant 'tum foribus divae media testudine templi', ut unum intellegas tectum templi et pronai: quod si est, sub medio tecto sunt fores. sed prima melior expositio est. testudine camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum. quidam tradunt apud veteres omnia templa in modum testudinis facta, at vero sequenti aetate divinis simulacris positis, nihilominus in templis factas esse testudines, quod Varro ait, ut separatum esset, ubi metus esset, ubi religio administraretur. bene ergo, cum de templo loqueretur, addidit ei testudinem. idem Varro de lingua Latina ad Ciceronemin aedibus locus patulus relinquebatur sub divo, qui si non erat relictus et contectus erat, appellabatur testudo” . Cicero in Brutocommentatum in <quadam testudine cum servis litteratis fuisse>” . quidam testudinem locum in parte atrii volunt adversum venientibus. alii hunc ordinem volunt 'tum foribus divae templi resedit, media scutorum testudine', quia saepta armis erat. hoc sane genus fabricae ab animalis similitudine quae testudo vocatur captum est: de qua fabula talis est. virgo quaedam nomine Chelone, linguae inpatientis fuit. verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, praecepit Mercurio, ut omnes deos et homines atque omnia animalia ad nuptias convocaret. sed omnibus quos Mercurius monuerat convenientibus, sola Chelone, irridens et derogans nuptiis, nectens moras adesse contempsit. quam cum Mercurius non venisse notavisset, denuo descendit ad terras et aedes Chelones supra fluvium positas praecipitavit in fluvium ipsamque Chelonen in animal sui nominis vertit, quam nos Latine testudinem dicimus, fecitque, ut pro poena dorso tectum, velut domum suam prona portaret: unde incurvatis aedificiis hoc nomen inpositum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: