previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[262] ensis erat ensem pro vagina posuit. et multi iaspidem volunt ad gratiam pertinere, alii ad salutis custodiam plurimum posse: ergo necessaria Aeneae in rebus trepidis, qui inter ignotas et bilingues devenerat gentes. traditur etiam, hanc gemmam contionantibus necessariam: nam Gracchus ea dicitur in contione saepe usus, et hic Aeneas, quasi regni particeps, in publico velut in contione a Mercurio corripitur. bene ergo hic ei habitus datur, ne eum Tyrii aut ut profugum aspernarentur, aut oboedire ut advenae nollent. sane bene describit luxuriantis ensem: aliterfatiferumque ensemetensem quem Dauno ignipotens” : hic capulum aut vaginam, ut in illis ferrum. sed peritus poeta cum amatoris luxuriantis vaginam describit, alias etiam inseruit rationes, cur iaspidem dixerit. laena genus est vestis. est autem proprie toga duplex, amictus auguralis. alii amictum rotundum: alii togam duplicem, in qua flamines sacrificant infibulati. quidam tradunt bene filio Veneris habitum laenae datum, quia hunc sibi amictum genus Veneris vindicavit: unde Popilii 'Laenates' propter hunc habitum, qui se de Veneris genere ortos ferebant. alii inventorem huius vestis ab hac ipsa veste Laenatem appellatum tradunt. quidam muliebrem vestem quasi amatori aptam volunt. quidam pontificalem ritum hoc loco expositum putant. veteri enim religione pontificum praecipiebatur inaugurato flamini vestem, quae laena dicebatur, a flaminica texi oportere: quam vestem cum cultro, quae secespita appellabatur, †uti debere. secespita autem est culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo <flamines>, flaminicae, virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est. appellatur autem secespita a secando. hic ergo Vergilius in Aenea, quem sacratum intellegere vult, omnia supra dicta latenter amplexus est: nam inaugurationis meminit, cum dicit 'paribus nitens Cyllenius alis' et 'avi similis' et 'volat aequora iuxta': ostendit enim Aeneam auspicato et iussum a Carthagine abire. togam autem duplicem, quam purpuream debere esse non dubium est, hoc versu declarat 'Tyrioque ardebat murice laena'. secespitae autem, quoniam gratum non erat ipsius nominis facere mentionem, ita meminit 'stellatus iaspide ensis erat'. ensem ergo pro cultro longiore debemus accipere; stellatum autem pro 'clavis aeneis vinctum'. iaspidem autem ideo intulit, ne totus a rege discedere videretur: cui propositum est veterum caeremoniarum ritum aliud agens contingere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: