14.
[32]
etenim1 quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum2, Insubrium,
Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex
Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne
quis eorum a nobis civis recipiatur. quod si exceptio facit
ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi3 necesse est licere. Vbi
est igitur in4 foedere Gaditano, ne quem populus Romanus
Gaditanum recipiat civitate? nusquam. ac sicubi esset,
lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio
civitatem5 donandi dederat, sustulisset. 'exceptum,' inquit,
'est foedus, “si qvid6 sacrosanctvm est.”' ignosco tibi, si
neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem
tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te
a cognitione sua iudicio publico reppulerunt.
[33]
quid fuit in
rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus
lata est, in quo aliquid7 sacrosanctum8 exceptum
videretur? primum enim sacrosanctum esse nihil potest
nisi quod populus plebesve sanxit9; deinde sanctiones sacrandae
sunt aut genere ipso10 aut obtestatione et consecratione
legis aut poenae1112, cum caput eius qui contra fecerit
consecratur. quid habes igitur dicere de Gaditano foedere
eius modi? utrum capitis13 consecratione an obtestatione
legis sacrosanctum esse confirmas? nihil omnino umquam
de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse
neque legem neque poenam consecratam14 esse15 dico. de
quibus igitur etiam si16 latum esset ne quem civem reciperemus,
tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec
quicquam illis verbis “si qvid sacrosanctvm est”17 exceptum
videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam
iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Etenim At enim Naugerius (2)
2 Cenomanorum Madv.: genumanhorum P1GE: germanorum P2BH rell.
3 non sit (est Bait.) exceptum ibi suppl. Madv.: ibi necesse est licere ubi non est exceptum Naugerius
4 in suppl. Halm: exceptum Hbς ed. R.: in foed. Gad. exceptum Reid
5 civitate coni. Mueller, fort. recte
6 si quid b ed. V. (§ 33): si quidem codd.
7 in quo aliquid Pantagathus: in qua aliquid HG2b: in qua aliqua aliquid rell.
8 sacrosanctum secl. Madv, tuetur Reid
9 sanxit Madv.: sanxisset codd.: fort. sanxerit (ut l. 14 fecit codd. pro fecerit)
10 † aut genere ipso Baiter: sed cf. de Or. ii, §§ 103,306
11 atque obt, et consecr. legis aut poena Madv.: poenae denuntiatione Lübbert: poen. irrogatione Lange
12 Num atque poenae?
13 capitis Ant. Aug.: a capitis codd.
14 consecratam Mueller: sacratam Paul: gratam codd. (ratam bς, gratam vel ratam Par. 7774): latam Angelius: rogatam Madv.
15 neque legem ... consecr. esse codd. habent post latum esset l. 20: pos' dico conloc. Ernest.: om. Reid
16 etiam igitur si PB
17 est scripsi: esset esse codd.: est esse edd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.