previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

equisaetum, hippuris graecis dicta et in pratis vituperata nobis - est autem pilus terrae equinae saetae similis - , lienes cursorum extinguit decocta fictili novo ad tertias quantum vas capiat et per triduum heminis pota; unctis esculentis ex ante diem unum interdicitur. graecorum varia circa hanc opinio: alii pinus foliis similem, nigricantem eodem nomine appellant, vim eius admirabilem tradentes, sanguinis profluvia vel tacto tantum ea homine sisti; alii hippurin, alii ephedron, alii anabasim vocant, traduntque iuxta arbores nasci et scandentem eas dependere comis iunceis multis, nigris, ut ex equorum cauda, geniculatis ramulis, folia habere pauca, tenuia, exigua, semen rotundum, simile coriandro, radice lignosa, nasci in arbustis maxume. vis eius spissare corpora. sucus sanguinem e naribus fluentem inclusus sistit, item alvum. medetur dysintericis in vino dulci potus cyathis iii, urinam ciet, tussim, orthopnoeam sanat, item rupta et quae serpunt. intestinis et vesicae folia bibuntur, enterocelen cohibet. faciunt et aliam hippurim brevioribus et mollioribus comis candidioribusque, perquam utilem ischiadicis et vulneribus ex aceto inpositam propter sistendum sanguinem. - et nymphaea trita plagis inponitur. peucedanum cum semine cupressi bibitur, si sanguis per os redditus est fluxitve ab infernis. sideritis tantam vim habet, ut quamvis recenti gladiatoris vulneri inligata sanguinem claudat, quod facit et ferulae cinis vel carbo, fungus vero etiam efficacius, qui secundum radicem eius nascitur. per nares autem fluenti et cicutae semen tritum ex aqua additumque efficax habetur, item stephanomelis ex aqua. vettonicae farina e lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem plantagoque contusa. eiusdem sucus vomentibus sanguinem datur. ad erraticum autem radix persollatae cum axungia vetere inlita probatur; ruptis convulsisque, ex alto deiectis centaurium maius, gentianae radix trita vel decocta vel sucus, vettonica et hoc amplius a vocis aut lateris contentionibus panaces, scordium, aristolochia pota, agaricum, idem contusis et eversis potum ii obolis in mulsi cyathis iii aut, si febris sit, in aqua mulsa, verbascum, cuius flos similis auro est, acori radix, aizoum omne, sed maioris sucus efficacissime, item symphyti ius vel radicis decoctum, daucos cruda, erysithales - flore luteo, foliis acanthi - e vino, item chamaerops et in sorbitione irio vel plantago omnibus modis, item ... .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: