previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

parrhasius ephesi natus et ipse multa contulit. primus symmetrian picturae dedit, primus argutias voltus, elegantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in liniis extremis palmam adeptus. haec est picturae summa suptilitas. corpora enim pingere et media rerum est quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint; extrema corporum facere et desinentis picturae modum includere rarum in successu artis invenitur. ambire enim se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat alia et post se ostendatque etiam quae occultat. hanc ei gloriam concessere antigonus et xenocrates, qui de pictura scripsere, praedicantes quoque, non solum confitentes; et alias multa graphidis vestigia exstant in tabulis ac membranis eius, ex quibus proficere dicuntur artifices. minor tamen videtur sibi comparatus in mediis corporibus exprimendis. pinxit demon atheniensium argumento quoque ingenioso. ostendebat namque varium: iracundum iniustum inconstantem, eundem exorabilem clementem misericordem; gloriosum ... , excelsum humilem, ferocem fugacemque et omnia pariter. idem pinxit et thesea, quae romae in capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in una tabula, quae est rhodi, meleagrum, herculem, persea; haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso miraculum auget. pinxit et archigallum, quam picturam amavit tiberius princeps atque, ut auctor est deculo, hs [30lx]30 aestimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et thressam nutricem infantemque in manibus eius et philiscum et liberum patrem adstante virtute, et pueros duos, in quibus spectatur securitas aetatis et simplicitas, item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona. sunt et duae picturae eius nobilissimae, hoplites in certamine ita decurrens, ut sudare videatur, alter arma deponens, ut anhelare sentiatur. laudantur et aeneas castorque ac pollux in eadem tabula, item telephus, achilles, agamemnon, ulixes. fecundus artifex, sed quo nemo insolentius usus sit gloria artis, namque et cognomina usurpavit habrodiaetum se appellando aliisque versibus principem artis et eam ab se consummatam, super omnia apollinis se radice ortum et herculem, qui est lindi, talem a se pictum, qualem saepe in quiete vidisset, et, cum magnis suffragiis superatus a timanthe esset sami in aiace armorumque iudicio, herois nomine se moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus esset. - (pinxit et minoribus tabellis libidines, eo genere petulantis ioci se reficiens). -

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: