31.
[89]
Cum verba
nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere
cogit. etenim, Piso,—redeo nunc ad illa principia defensionis
meae—si quis te ex aedibus tuis vi hominibus armatis
deiecerit, quid ages? opinor, hoc interdicto quo nos usi
sumus persequere. quid? si qui iam de foro redeuntem
armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit,
quid ages? Vtere eodem interdicto. Cum igitur praetor
interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem
quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum
illud verbum '“vnde”' in utramque rem valeat, eoque tu
restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si e
vestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis.
[90]
Vt vero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem
sive verba spectare voltis, quin secundum nos iudicetis,
exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa
defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non
possideat, nullo modo posse; itaque, si ego sim a tuis
aedibus deiectus, restitui non oportere, si ipse sis, oportere.
numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso.
ac primum illud attende, te iam ex illa ratione esse
depulsum, quod negabas quemquam deici posse nisi inde
ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui non possideat
negas deici posse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.