36. is homo est, ita se probatum vobis vestrique similibus
semper voluit ut id non minus in hac causa laborarit ne
inique contendere aliquid quam ne dissolute relinquere
videretur, nec minus vereretur ne contemnere Aebutium
quam ne ab eo contemptus esse existimaretur.
[104]
quapropter, si quid extra iudicium est quod homini
tribuendum sit, habetis hominem singulari pudore, virtute
cognita et spectata fide, amplissimo totius Etruriae nomine,
in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et
humanitatis. si quid in contraria parte in homine offendendum
est, habetis eum, ut nihil dicam amplius, qui
se homines coegisse fateatur. sin hominibus remotis de
causa quaeritis, cum iudicium de vi sit, is qui arguitur
vim se hominibus armatis fecisse fateatur, verbo se, non
aequitate, defendere conetur, id quoque ei verbum ipsum
ereptum esse videatis, auctoritatem sapientissimorum hominum
facere nobiscum, in iudicium non venire utrum
A. Caecina possederit necne, tamen doceri possedisse;
multo etiam minus quaeri A. Caecinae fundus sit necne,
me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum
haec ita sint, statuite quid vos tempora rei publicae de
armatis hominibus, quid illius confessio de vi, quid nostra
decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneat
ut iudicetis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.