previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [32] * * * aret. itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus repudiavistis. [33]

idem ego quod is qui auctor huius iudicii est clamo, praedico, denuntio. nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adventicium, nullum extraneum malum est quod insinuare in hanc rem publicam possit. si immortalem hanc civitatem esse voltis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum. [34] hisce autem malis magnum praesidium vobis maiores vestri reliquerunt, vocem illam consulis: 'qui rem publicam salvam esse vellent.' huic voci favete, Quirites, neque vestro iudicio abstuleritis mihi ... neque eripueritis rei publicae spem libertatis, spem salutis, spem dignitatis. [35] quid facerem, si T. Labienus caedem civium fecisset ut L. Saturninus, si carcerem refregisset, si Capitolium cum armatis occupavisset? facerem idem quod C. Marius fecit, ad senatum referrem, vos ad rem publicam defendendam cohortarer, armatus ipse vobiscum armato obsisterem. nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocandos esse, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. non ita mos est, consulem es * * *


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Blake Tyrrell)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: