13.
[36]
* * * timet; qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices
ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus
perhorrescit; quem numquam incursiones hostium loco
movere potuerunt, is nunc impetum civium, cui necessario
cedendum est, perhorrescit.
[37]
Neque a vobis iam bene
vivendi sed honeste moriendi facultatem petit, neque tam
ut domo sua fruatur quam ne patrio sepulcro privetur
laborat. nihil aliud iam vos orat atque obsecrat nisi uti
ne se legitimo funere et domestica morte privetis, ut eum
qui pro patria nullum umquam mortis periculum fugit in
patria mori patiamini.
[38]
dixi ad id tempus quod mihi a tribuno pl. praestitutum
est; a vobis peto quaesoque ut hanc meam defensionem
pro amici periculo fidelem, pro rei publicae salute consularem
putetis.
[38a(fr)]
et cum universo populo Romano,
tum vero equestri ordini longe carissimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.