[4]
nam ut superiora omittam, hoc certe quod
mihi maximam admirationem1 movet non tacebo. quod
est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene
venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsederi2
non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis
quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad
suum praesidium per se nullo adiuvante confecit3. qui4 est
iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non5 probes,
Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis,
quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas?
amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus,
filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum6 rei
publicae causa faveo, tum etiam tua.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.