[27]
quid
dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit
incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto
Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam
quae constituta ex veteranis docuit hoc1 proelio militibus eis
qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani
carum nomen esse. his viginti cohortibus, nullo equitatu,
Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius
pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni
legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios,
huic Iovis optimi maximi2 ceterisque deorum immortalium
templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae
sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum
admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps
latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui,
ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum
paucis fugientem vidit Antonium!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.