[6]
ergo illi nunc et eorum1 exercitus in pace versantur.
non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit
Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit2, designatum
consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica
quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: 'deieci
praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium
commissum; occisi aliquot.' quae pax potest esse maior?
dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras
sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse3 dixit.
Vtrum hoc bellum non est,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.