[11]
reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae
vobis fertis perseveretis. faciam igitur ut imperatores
instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad
proeliandum videant1, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos
ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor.
non est2 vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quo3
aliqua pacis condicio esse possit. neque enim ille servitutem
vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit.
nullus ei ludus videtur4 esse iucundior quam cruor, quam
caedes, quam ante oculos trucidatio civium.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.